- BOS Foemina
- BOS Foeminaapud Aegyptios, Momeinphi nutriebatur, ut in Memphi, Apis Strabo l. 17. Οἱ δὲ Μωμεμφῖται τὴν Α᾿φροδίτην τιμῶσι καὶ τρέφεται θήλεια βοῦς ἱερὰ, καθαπερ εν Μέμφει ὁ Α῎πις, εν Η῾λίου δὲ πόλει ὁ Μνεῦις. οὗτοι μὲν οὖν ρἱ θεὸι ῃομίζονται, Momemphitae autem Venerem colunt et ibi nutritur famina bos sacra, sicut in Memphi Apis, Heliopoli vero Mnevis. Ibi igitur Dii censentur. Eam semel in anno Apidi rauro oblatam, suis et ipsam insignibus, quamquam aliis, semperque eôdem die inveniri solitam et necari, quô Apis, refert Plin. loc. cit. Vide quoque Soliu. c. 32. et ad hunc Salmas. Exercitat Plin. p. 441. De Boum Albarum Feminarum sacrificio Iunoni, apud Romanos a XV iris facto, vide Livium l. 27. c. 49. uti de Bove praegnante, infra Forda.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.